Latin
28
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 28
Unproofread scanNot analysed yet
Caetera ex nostra figura petenda sunt. CAP. XI. De Renum Situ variae Opiniones. Varius Renum situs secantibus occurrit, in brutis raro, in hominibus persaepe; est vero hujusmodi: Renes paululum sub hepate, post intestina &ventriculum, juxta spinam, cavae venae a lateribus utrinque adnexi, concavaque in sese conversa habentes, &gibba ad animantis latera adversa, humiliori septi transversi regioni haerent: neque enim eo modo cavae venae subjacent, quo cerebri colatoriis nasi &palati meatus, qui excrementis emittendis inserviunt; neque testibus vicini sunt; neque lumbis sub imis coxis inhaerent: quamvis illud in testudine fieri observatum sit, atque hoc plerique affirment Medicorum principes, qui hominis fabricam descripserunt; sed ambo juxta vertebrarum corpora, ea potissimum parte, qua magis extremae costae in posteriora recurvantur, opportunam sedem nacti sunt; incumbuntque sima sui parte musculis dorsi interioribus, quos ψόας Graeci dicunt, inanibus iis subjecti partibus, quae inter costarum extrema &os coxae interjectae sunt: quanquam enim Renes à spina &vena maxima, quae ei innititur, distant; non tamen, ut alii scribunt, adeo ab ea recedunt, ut musculos femoris &dorsi motores non tangant: is etiam recessus a vena cava, non est semper aequalis; sed evenit interdum, ut ex Renibus, modo is, modo ille magis minusve ab ea distet.