Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 28-3
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum flammeam illam, ut ita dicam, &fermentaceam auram a semine erumpentem per venas potius, &sanguinis conceptacula ascendere, quam per testium elabi costas, horum praesertim membranae, cum propriae, tum communes faciunt, quae assurgentes halitus ita sua densitate comprimunt, ut per solas venarum tenuissimas membranas totam testium peripheriam in hunc praecipue finem ambientium, corpus scandere queant, idque hoc prorsus ordine fieri, indicio sunt eleganti innumeri, quales cutanei sunt, poruli, quibus tota pyramidis inferna basis, qua substantiae connectitur testis, pertunditur. Sic sanguini confusi, interque varios, ac dubios venarum calles rotati quoddam excitant fermentationis genus, a qua corporis robur, &virium fortitudo caeteraque omnibus nota proveniunt. Hujusmodi propterea halitus duplici praecipue puto de causa, spermaticarum flagellis obstrictos voluisse Naturam, primo ut exactior illic sanguinis fermentatio, nullo nempe praepediente, celebraretur, quae sane non adeo commode alicubi corporis peragi potuisset, partium enim, ut scis, unicuique sua stant mandata munia, quae peregrinis interpellare laboribus nefas. Deinde quia tenuissimus vapor ad longinquas oras vehendus in prolixo itinere, vel defecisset elapsus vel nobiliora feriendo viscera, ut fieri mulieribus persaepe solet, in tristes animal passiones traxisset. Nunc age Testium penetralia ineamus, qui satis anteriores contemplati porticus sumus. Testes igitur non aliae componunt partes, quam membrana una ὑμὴν νευρώδης nervea dicta, quam duplicem jamdiu in arietinis testibus novi, &vasorum complures species. inter eas innumera pene arteriarum capillamenta, ac praeterea venarum, in varias imagines flexa excurrunt.