Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 29-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ab arteriis passim omnibus rami ad centrum testium mittuntur, (intellige arietinorum, nam horum historiam primo inscribere aveo) quorum alii recta, tanquam radii, alii nonnihil obliquati procedunt, iique innumeri in corpus implantantur albicans validum, &seminali succo refertum, quod pervium ubiubi esse porcina seta demonstrat, quippe quae secundum arteriosos tubulos immissa facile ipsum init. Arteriae ab ambitu lateraliter in testis meditullium productae, ac in albidum consertae corpus, aliquando pallescente sanguine, &fere suo colore spoliato turgent, ut inchoatum semen dicere mallem saepius vero candido, atque praetenui liquore confertae crassiusculam facile visus aciem falsunt, &quod adhuc mirabilius autumo, sanguinem digitorum beneficio si ulterius in corpus nempe candicans detrudas, illud, in quod exonerari arterias dixi, expallescere primo videbis, mox cruenta amissa tinctura, curiosa metamorphosei, in albidum liquorem converti. Arteriis consociata singulis tenuissima quaedam filamenta parallela albidaque visuntur, ab eodem