Latin
283
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 283
Unproofread scanNot analysed yet
quatuor superiores Costas non a ramis hujus Venae, sed ab alio jugo nutriri, intelligi potest, a priore eum sententia, ex Libro de Dissectione Venarum allata, tanquam parum firma discedere. Denique dum hoc Venarum jugum quatuor Costas superiores alere passim dicit, &iis, quae in dissectionibus Humani cadaveris cernuntur, repugnare videtur; nam in eo memoratae venae exiles sunt, &ad tertiam usque Costam exporrectae, tribus plerumque superioribus intervallis, interdum duobus tantum, surculos tribuunt, &nonnunquam prorsus desunt, ut observatum est. Sed haec, quae objiciuntur, tanti momenti non sunt, ut Galem sententia prorsus rejicienda sit; ut enim temerarium est, affirmare ea quempiam ignorasse, quae silentio praeterierit; ita hoc argumento stultum est asserere, Galenum latuisse Venam sine Pari omnia intervalla Costarum, aut singula, primo excepto, interdum alere, quod de hoc nihil scribat; siquidem hoc quam rarius eveniat, quam Adversarii putent, &praeter consuetum Naturae institutum; neque necesse fuit, ut ab eo explicaretur, &id ipsum, quod objiciunt, fieri in utroque latere vix unquam animadvertimus, &postremo, quemadmodum jam monuimus, sinistri Azygae rami non tam alte conscendunt, ut primam Costam attingant. Quod ex com. 5. vel 7.