Latin
284
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 284
Unproofread scanNot analysed yet
Timaei adducitur, facile refellitur, quia nemo non videt, Codicem eo loci esse multis modis depravatum. Aliae instantiae magni sane momenti non sunt; tamen, ut verum ingenue fatear, nequeunt plane tolli, propterea quod illud Venarum jugum, quod ex posteriori sede utriusque trunci Venae Cavae in Jugulo, iuxta initia Venarum Jugularium, oritur, &sub arteria Brachii reflectitur, in geminos ramos plerumque dividitur, qui in duo superiora Costarum intervalla distributi cum ramis intercartilaginibus Venae Sterni junguntur: hoc inquam Venarum jugum, etsi nunquam deesse a nobis sedulo observatum sit, quia tamen non quatuor intervallis (nisi obscure, vel inter musculos fiat) sed duobus, &ad summum tribus, praecipue in dextro latere ramos magna ex parte offert, Galenum leviter hac in re lapsum fuisse, concedendum esse reor: sed non propterea inferendum, a Simiis has Venas descripsisse; quandoquidem in eis longe minores &obscuriores, quam in Homine sunt, vel, si rectius loqui volumus, prorsus nullae. Syngramma XVI. Vena sine Pari quum ad nonam fere Thoracis pertingit Vertebram, in duos truncos dividi cernes, quorum unus dextri lateris Costarum radicibus, alter autem sinistri exporrigitur, suique lateris Costis, qua prorepit, ramos offert. Vesalius. Antigramma XVI. Vippocrates in Libro de Ossium Natura, &in Hsecundo de Morbis Vulgaribus, de Venae sine Pari divisione, quae circa decimam Thoracis Vertebram sit, sic scribit: deinde infra Arteriam fertur (scilicet Vena sine Pari) quousque eum in locum condatur, unde Jecoraria se sustulerat; prius tamen, quam huc perveniat, ad extremas duas Costas bipartito scinditur cujus alter ramus hinc, inde alter, ad Vertebras veniunt, atque ibi consumuntur: haec Hippocrates.