Latin
288
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 288
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum ubi alii Intercostales rami, qui Venae Azygae germina sunt, &a quibus memorati pullulant, juxta Sternum perducti sunt, tunc Venae utriusque propagines, hinc inde sub eo recta deorsum procedentes, singulis illorum occurrunt, &cum eis ita coeunt, ut quisque eorum unius Venae, à duplici principio originem ducentis, intuentibus speciem referat, &praeterea non longe a Pectoris osse, perforatis ejus loci musculis, alios insignes, aut certe non obscuros ramos, a singulis spaciis Intercartis laginibus, ac etiam sub Serno a musculis Rectis Abdominis emittunt, qui sub cutem distributi, cum nonnullis aliis a magno Axillaris Venae exteriori germine pullulantibus, variis modis commiscentur. atque uniuntur. Sane non me latet, quosdam Anatomicos hoc mirum Naturae artificium leviter, &auribus potius, quam oculis attigisse; sed quia harum Venarum nec numerum, nec distributionem bene norunt, me non morantur: Tu si Galeni diligentiam admirari volueris, ipsum jam audi, qui in Libro de Dissectione Venarum, cap. 5. sic scribit?