Latin
289
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 289
Unproofread scanNot analysed yet
c medio Cavae Venae in Jugulo vena oritur, quae ad dextram ossis Pectoris tendit; a sinistro autem Cavae membro altera; hae per totum feruntur Thoracem ossi Pectoris subditae, usque ad radicem Mucronatae Cartilaginis ad singula Costarum intervalla ramulum mittunt, quo conjunguntur extremis Venae spacia Intercostalia perreptantis; harum pars extra Thoracem emergit ad superstratos musculos; quae ad Mucronatam Cartilaginem pertinent, tum in Mammas assurgentes, tum in reliquum Pectus distributae deorsum percurrunt, Rectis subnixae musculis, sub his coeunt cum aliarum Venarum extremis, quae sursum attolluntur: at uero aliae quoque sub cute Hypochondriorum eminentes Venae initium habent, ex commixtione factae ramulorum, tum ab his Venis, quae juxta Mucronatam Cartilaginem exu a Thoracem existunt, &emergunt; tum ex iis, quae vicina Intercostalia alunt; cum quibus aliae rursus committuntur, quae ab Inguinibus ad superiora tendunt: hactenus Galenus, cujus orationis fructus maximus est, quia si a sinistro trunco primae divisionis in Jugulo; modo plura, modo pauciora intercostalia ejusdem lateris spacia, ut supra monuimus, interdum nutriuntur, &praeterea si rami Venarum, quae sub Sterno hinc inde recta deorsum procedunt, cum illis, qui ab Azyga inter Costas distribuuntur, perpetuo commiscentur, &conjunguntur; ac denique si ab iisdem ramis inter cartilagines Costarum, non longe a Sterno, insignes propagines, perforatis musculis Thoracis, sub cutem repunt, &cum aliis, ab Axillaris Venae magno germine pullulantibus, multis modis coeunt, nescio, qua fronte audere possit aliquis Vesalii sententiam de Venae Sectione in Pleuritide tueri; nam Vena sine Pari magis in dextro latere non est, quam sit ipsa Vena Cava; quandoquidem ab inferiori hujus sede exorta ad Vertebras descendit, &ceu alia Vena Cava inferius recurrit: insuper etiamsi concedatur eamdem Venam, ut ipse asserit, in dextro latere consistere, non propterea ab Axillari dextri Brachii in Pleuritide sanguis perpetuo exhauriri debet, quia sine vasorum &fibrarum consensu rectitudinem ab Hippocrate servari, docet Lienis inflammatio, in qua secta Vena sinistri Brachii, nulla inter eam &vasa Lienis intercedente familiaritate, maximam afferre utilitatem nemo Medicorum non novit: quodsi Vesalius in sanguine mittendo de hoc vasorum &fibrarum consensu tantum sibi placet, liberius accusandus est, quod duplicem ramorum Venae sine Pari cum utraque Axillari conjunctionem hinc inde fieri, turpiter ignoraverit, cujus beneficio tum revulsionem commodius, &facilius fieri, tum vero sanguinis mutationem, dum exhauritur, &praecipue a sinistra Axillari citius apparere conjicio, quandoquidem nisi hac quoque via incederet, sed in Venam sine Pari ab ejus ramis, &ab hac in Cavam, &a Cava rursus in Axillarem retraheretur, ut conjectura assequi possum, nec tam facile, nec tam cito revulsio cum sanguinis mutatione fieret.