Latin
29
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 29-4
Unproofread scanNot analysed yet
certe corpore olorino oriunda, in nerveam protensa tunicam, quam ubi nacta fuerint, furtim adeo se recipiunt, ut progressum ulteriorem persequi humanis mihi oculis negasse videatur Natura. Quantum percipere licuit, commiscentur haec vasa venis, secundum quarum membranas latenter altius perrepunt; lymphae ductus esse autumo, quibus officium demandavit Natura lympham semini conficiendo inutilem asportandi, ea medius fidius limpidus accusat humor, quem leviter pertula hinc inde pyramis guttatim extillat; non inficiabor tamen, illorum multa nervorum propagines esse, spiritum vehentes animalem, quem in aëream seminis partem facessere hucusque pie credimus.