Latin
30
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 30
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles, Galenus, &alii veteres permulti dextrum Renem scripserunt, non solum in homine, verum etiam in omnibus animantibus, quibus Renes natura tribuit, altiorem locum tenere. Posteriores contrarium audacter asserunt, quod hi, qui humana cadavera secant, sinistrum altiorem dextro multo saepius inveniant. Non desunt, qui vicissim, modo dextrum, modo sinistrum, superiorem sedem in hominibus occupare notent. Fieri autem, ut dexter sinistro altior sit, adscribitur, tum propter jecoris &lienis positionem, tum propter elatiorem, demissioremve originem eorum vasorum, quae in Renes inseruntur: locus sane, inquit Galenus, poscere videbatur, ut quanto hepar superiorem splene positionem erat adeptum, tanto etiam dexter Renis sinistro esset elatior. Accedit, quod vasorum ortus, quae in Renes inseruntur, pro utriusque instrumentorum ea suscipientium positione, inaequalis est, quanto enim dexter Renis altero est elatior tanto &vasorum, quae in ipsum infiguntur, productio ea est altior, quae in alterum inseritur. Haec de situ Renum ex Anatomicorum Principum sententia, multa satis sunt. CAP. XII. De Renum Situ praecipui Anatomici eprehenduntur. Sed age, quam vera haec sint, diligenter expendaOmus. Renes adversam positionem habere, &nunquam e regione adamussim esse collocatos, adeo falsum est, ut confutatione non egeat: sed admonendi potius sint, qui hoc asserunt, ut accuratius sectionem tractent.