Latin
31
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 31
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum item est, Renem dextrum in omnibus animantibus, quibus Renes concessi sunt, superiorem locum obtinere: nam in hominibus, plerumque hic Renis jecori tanquam nobiliori cedit, &sinister non perpetuo, sed frequentius eo est elatior; interdum uterque, ut jam monui, similiter eminet: est sane perraro dexter sinistro altior. Neque vero concedi oportet, dextrum Renem, eo quia jecori proximior sit, ipsumque persaepe tangat, esse sinistro altiorem, siquidem dici non potest, solam Renis altitudinem hujus proximitatis, &contactus causam esse, quum jecoris etiam &Renis positio, quae secundum dextri lateris rectitudinem fit, simulque molis aut alterius tantum, aut utriusque visceris longitudo, &litudo hoc ipsum efficiant: ex quibus perspicue patet dextrum Renem, quamvis jecori sit ita proximus, ut eum attingat tamen idcirco nunquam esse sinistro altiorem, nisi jecoris etiam fibra eidem proxima, vel brevis sit, vel adeo excavata, ut Renem ipsum sursum ascendere non impediat: quum enim in hominibus, secus quam in multis brutis, ea jecoris pars, quae Renem spectat, neque divisionem ullam, neque sinus habeat; sed obscura tantum linea curvata interdum sit, fieri profecto nullo modo potest, ut dextrum Renem ascendere permittat, nisi brevior ea ipsa fiat. Quod si quem juvat naturae solertiam inspicere, &admirari, is vero bruta secare, ne grave ducat: nam, ut alia modo taceam, in canibus jecoris particula fissa est, ut Renis altius se efferre possit: in mustela vero &erinaceo hepar ad similitudinem Renis exsculptum &sinuatum, eundem Renem suscipit &amice amplectitur.