Latin
NA CONFECTUM, SEMINI IN
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 32-3
Unproofread scanNot analysed yet
Neque in unam veluti communem omnibus lacunam arterias putes omnes, &nervos suam substantiam egerere, ab eaque seminaria vascula, simul cum lymphae ductibus, quod sibi familiare est, adimere; imo potius in peculiaribus cryptulis a quaternis vasorum singulis hoc opus celebratur. Non negarem tamen, quod in unicam latebrulam ab una arteria cum socio fertur nervo, a pluribus alterius naturae seminiis scilicet combibi, cum istorum copia longe arteriarum, nervorumque numero major esse mihi videatur. Susceptam indidem, qua nervi, arteriaeque ponunt materiam in semen mutandam, per prolixos vascula seminaria, &flexiles anfractus suos (in quibus par est credere, longiusculam trahere moram) provectam primo, seminis tandem ideam nactam in communem meatum, per mediam olorini longitudinem corporis excavatum, deponunt; tale sagacis σόφισμα Natura fuit, ut caute animae partibus derasis, speciebus servandis benigna prospiceret, quam aliquanto mihi videntur imitari Chymici nostrates, cum suos in eo, quod vocant pelicanum, vase injectos liquores pluries circulando rotandoque perficere satagunt. Jam vero meatus ille, quo propius ad eam partem accedit, qua Epididymidae formaturus nerveam membranam perforat, eo latior fit, ut mediocris magnitudinis stylum suscipere non detrectet, qui altius penetrando tantum etiam Epididymidis subit, quantum pollex digitus spatii transversim teneret: in hac parte si Epididymida obtrunces seminis videbis subcineracei multas elabi guttulas, quale in seminariis fere vesiculis asservatum cernere fas est. In hunc ferme modum, Dominice, Naturam comperi arietino semini conficiendo providam indulsisse.