Latin
NA CONFECTUM, SEMINI IN
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 33-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc videamus, si placet, num glorioso, &jactabundo animali, sibique cum Chrysippo blandienti, Omnia in hominis gratiam facta esse, quemadmodum ensis causa vagina, videamus, inquam, num caeteris, pretiosius consuluerit gratiosa Parens, quod ut paucis contraham, nullas scito venas in Testium humanorum substantiam, ut de arietinis dixi, aperiri, arteriarum vero aliquae, sed minori longe numero, ab ambitu in centrum exporriguntur. Magnus porro manipulus ab eo deducitur insigni ramo, quem pyramidis basis in oppositum oblique nerveae interiorem parietem emittit, quem vix attingit, cum in varios finditur tenuissimos surculos, quorum actutum alii multi, postquam membranam aliquanto peragraverint, reflectuntur in Testium interiora, neque antea consistunt, quin implantati in eam membranae fuerint intimam regionem, cui extrinsecus Epididymis per longum accumbit; nam eo prorsus loco seminalem Meatum Πρωτοπλάστης Hominum instruxit, altera duntaxat parte conspicuum, exteriorem vero adeo connexam, ne connatam dicam, cum nervea voluit, ut laceres, si dividere pertentes.