Latin
33
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quartus &quintus Molaris saepe tertium imitantur: brevioribus tamen minusque discretis radicibus fulciuntur, sed minime ut multi putant, paucioribus; quamvis enim Natura in eis formandis maxime variet, verum tamen non duas tantum tresve eis radices tribuit, sed etiam quatuor, quas mihi usu venit ut in his solis viderem, &potissimum in quinto. Neque vero ignorandum est, tres radices bene discretas &aequabilis magnitudinis in aliis, quam in tertio &secundo, qui decidit, raro cerni, &adhuc rarius quatuor ejusdem conditionis in quinto; accidit enim plerumque, ut una aut altera ipsarum vel exigua &obscura sit, ita ut, quasi surculus, iuxta basim inchoata pullulet, vel aliis vario modo jungatur. Sunt sane haec de radicibus Molarium satis multa, quae sequens Elenchus brevi summa complectitur, congruoque ordine disponit.