Latin
32
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum Molarem in prima creatione cum aliis oriri, ac post septennium decidere, altero in ejus locum subrogato, qui radicum numero ab eo plurimum discrepat, omnes propemodum Anatomici ignorant, ideoque de illis minus recte decernunt; qui enim initio oritur, in inferiori Mala duas, in superiori tres radices, longo intervallo disjunctas, perpetuo habet, inter quas Dens suscipitur, qui post septennium renascitur, &in ejus locum substituitur; atque is Dens in utraque mala una plerumque &simplici quidem illa radice nititur vix unquam lineis sculpta, aut in parte extrema proceritatibus cornibusve ornata. Utrum autem Author quinti Libri de Morbis Vulgaribus hunc quatuor radices habere viderit, an illum, qui decidit, frequens te Anatomes tractatio docere poterit. Tertius omnibus major insigniores radices, in inferiore quidem Maxilla duas, in superiore vero tres, maxime omnium discretas, secundo, qui decidit, excepto, plerumque obtinet: quamvis enim earum numerus minus in hoc, quam in aliquo Molari variet, id tamen in Homine, ut in Simia, perpetuum non est; sed interdum aut utraque Maxilla tres radices, aut mutata conditione, duas in superiore, tres in inferiore observamus; quatuor ego adhuc nunquam vidi: caeterum hujus Dentis radices hinc inde compressae latiores fiusit, idque in inferiore, quam in superiore Mala, clarius inspicitur; quodsi tertia radix adsit, quae in partem interiorem vergit non a lateribus, sed praeter morem ante &retro depressa amplior evadit.