Latin
36
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 36
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero ad eorum arterias pertinet, nemini mirum videri debet, si non modo in adulterinis; verum etiam in legitimis ejusdem Authoris operibus scriptum inveniatur arterias ex Renibus ortum ducere; hoc enim haud simpliciter intelligendum, sed major mentis &sententiae, quam verborum &orationis contextus ratio habenda est: nam ut Galenus persaepe attestatur, Antiqui ferè omnes, Hippocratesque imprimis de verborum nitore &ornatu parum laborarunt: referam igitur prius ejus verba; deinde quomodo intelligi debeant aperiam. At Septum transversum, inquit, infra ad vertebram, quae sub costis est, positum habet, atque ea in parte, qua Renes ex arteria utrimque eminent, ex quibus arteriae nascuntur, quae utraque ex parte cum arteria nervum habent; his mihi verbis Hippocrates videtur vel indicasse arterias quoddam designationis ac descriptionis principium, tanquam ab aliquo praefixo ac stabili termino, perinde ut in Lineis mathematicis fieri cernimus, a Renibus adipisci (quae enim firmitudinem ab aliis accipiunt, ab iisdem quoque oriri non inepte dici possunt) vel sub arteriarum nomine de Urinariis vasis scribere voluisse; nemo enim nescit novisse eum praeclare arteriarum principium Cor esse: etenim definivit esse Cor arteriarum quasi radicationem quandam.