Latin
35
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 35
Unproofread scanNot analysed yet
De horum vasorum ortu ac dispensatione, nec bene, nec eodem semper modo scripsisse videtur Hippocrates; non quia is Author sibi semper non constet, vel Artem Anatomicam non calleat; sed quoniam ejus libri, ut Galenus frequenter admonet, mendis passim respersi sunt, &pleraeque eis tractationes adulterinae injectae, inter quas illa de venis numeratur; ergo non semel in libris ejus legimus, à tertio conjugio earum venarum, quarum Cerebrum originem esse perperam traditum est, alicubi ex Oculo juxta supercilium per dorsum, ac juxta Pulmonem sub pectore, alibi ex temporibus per cervicem in scapulas &pulmonem quasdam venas procedere, ex quibus, altera a dextra parte in sinistram sub mammam progressa, splenem, Renem, ac testem adit; altera contra, a sinistra parte in dextram, &Pulmone sub mammam erumpens, in Hepar, Renem ac testiculum descendit; &denique ambae in intinum Rectum ac podicem desinunt. Ab hac conficta venarum narratione parum distat alia, quae etsi minus absurda est quam illa, tamen aeque inconstans, &falsa existimari jure potest; nam his fere verbis alibi ab eo scriptum legimus: Duae venae juxta tendines colli feruntur, &iuxta verticula, &desinunt in Renes: hae autem &in testes penetrant, &quum hae affectae fuerint, homo sanguinem mingit, quae omnia quoniam a veritate longe absunt, &Doctrinam Hippocratis non redolent, penitus rejicienda esse arbitror: nec credendum, ut is Vir &Mediciniae Parens ea asseruerit, quum praesertim, ille ipse diserte alibi veram harum venarum originem ac distributionem descripserit; &docuerit a vena Hepatitide, quae spinam premit, paululum sub Jecore duos ramos produci, qui deorsum obliquo tramite tendentes in Renes eis perforatis velut anchoris jactis inseruntur; &haec quidem vera est de Renum venis Hippocratis sententia.