Latin
SUNT SPITHAMA ALIQUANTO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 39-4
Unproofread scanNot analysed yet
SUNT SPITHAMA ALIQUANTO BREVIORA PRAETENUI QUADAM, SED VALIDA MEMBRA NA, ET FIBROSA MIRE IN EAM RACEMI FIGURAM, QUAM CEN TIES NOTASTI, SUCCINCTA. Sunt a Anatom. Libro primo cap. 21. Sunt corpora isthaec, quae, nomine deinceps a figura desumpto, intestinula seminalia appellabo, teretia, &interne, ut intestinorum moris est, aequaliter excavata, nisi quod, ut in apposito videbis icone, exporriguntur in duos, vel tres reliquo aliquanto latiores sinus, quos tamen inflexiones esse autumo reliquis similes, eas vero prorsus solvere sine laceratione, ob tenuem, qua conficiuntur, membranam, perdifficillimum, &fere impossibile crediderim.