Latin
SUNT SPITHAMA ALIQUANTO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 40-3
Unproofread scanNot analysed yet
SEMINARIA INTESTINULA par est in tres divisas partes contemplari, in fundum nempe, medium, &cervicem. Fundo, quem non exacte rotundum Natura exstruxit, medium paulo (si duas tresve gibbositates excipias) angustius est, angustissima vero extrema cervix, ea potissimum parte, qua in tenuissimum tornata canalem exporrigitur in urethram. Bina habet unumquodque Intestinulum foramina alterum in summo vertice est, alterum a latere, non procul a primo cum deferente vase continuum; per hoc semine impletur, per illud exoneratur. Membrana gemina conficiuntur, commum una, propria secunda, prima est quae in arctum se contrahens intestinula quoque racematim figurat, hinc in eam, quam vides, longitudinem solvere corpora cupientibus necesse est, ut hanc primam membranam tanquam exuvias detrahant, quod laboriosum est, &non omni cultro faciendum.