Latin
SUNT SPITHAMA ALIQUANTO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 41-3
Unproofread scanNot analysed yet
FIGURA SECUNDA. Intestinula exhibet seminalia (Vulgo vesiculas seminales) ex Humano excerpta cadavere, quorum unum glomeratum apparet, speciem vesiculae prae se ferens, alterum vero solutum, &communi exutum membrana, ut eleganter Caecum videatur aemulari intestinum. Exponit praeterea intestinulorum ductus omnes, cum qui semen invehunt, tum qui evehunt. Horum insuper coalitum designat, quo intestinula in unum canaliculum conveniunt, per quem solum semen in urethram expromunt. A Canaliculus unicus, qui semen in urethram eructat, à duobus intestinulorum seminalium tubulis in unum coalescentibus efformatus. Ductuum coalitus angulum obtusum faciens, ubi co illorum est principium, a summo intestinulorum vertice deductum. CC. Deferentium vasorum extrema lateraliter in intestinula commissa, quae cum juxta principium excernentium ductuum intestinula ineant, angulum faciunt CC acutum. DD Vulgares capsulae seminales, quae tamen si caute solvantur, ubi litterae bbbb longiores factae insigniter gracilescunt. E. Deferentia vasa à suo stipite recisa. dà Deferentia vasa nonnihil suo principio latiora. F. Seminale intestinulum membrana communi ita praecinctum, ut inaequalis vesiculae formam proferat. GGG. Seminale intestinulum alterum ab omni expeditum membrana, ut naturalem longitudinem pandat, in quo y cervicem, &fundum, 2222 vero quasdam illius gibbositates indicant. Nullam habent seminalia intestinula cum prostatis communionem, quidquid imperiti, &μυθολογοῦντες, καὶ τοῖς ἀγύρταις πιστεύσαντες dicant, nam quantumvis illa aqua tepida plena, vel quocunque alio liquore turgida (revinctis primo arcte canalibus) premas, nullum resilire liquorem in prostatas ab intestinulis, nedum extillare guttatim, videbis. Genitale igitur virus seminalia intestinula primo asservant, mox venereo percita ὀργασμῷ in urethram per communem ductum, ut modo dicam, ejaculant.