Latin
43
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 43
Unproofread scanNot analysed yet
Jena, quae sinistrum Renem adit, ex superiore &V inferiore sede ramos emittit; ex superiore ut plurimum consuevit alterum quidem in medio suae longitudinis ductu, alterum vero juxta ipsius insertionem producere, ex quibus prior in superiorem partem membranae pinguis, usque ad Renis longitudinis medium, &in ipsam glandulam Reni incumbentem, ac denique in ipsum Septum transversum surculos spargit, qui interdum insignes occurrunt, &cum ejusdem Septi venis, mira Naturae solertia, coeunt atque uniuntur; posterior vero idemque superior ramus, in humiliorem pinguis tunicae regionem digeritur; inferiore vero loco Emulgens vena ex media sede vas Seminarium producit; quod etiam dextra, raro tamen, imitatur: multo vero rarius in utraque simul Emulgente hoc fieri conspicimus: &haec quidem ea vasorum distributio est, quae frequentius occurit. Evenit tamen interdum, ut a superiori Emulgentis regione, aut una tantum oriatur vena, prope ejusdem Emulgentis ortum principium sumens, aut si duae sint, ne altera deorsum, ut consuevit, sed utraque sursum distribuatur: &tunc inferior pinguis membranae sedes propriam venam obtinet, quae vel ab humiliori Emulgentis regione, qua eadem in Renem inseritur, ortum ducit, ac frequenter cum seminaria jungitur: vel ab ipsa seminaria solum enascitur.