Latin
44
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 44
Unproofread scanNot analysed yet
De his me venis satis multa scripsisse existimarem; nisi peculiaris quidam ramus me compelleret, ne ipsius descriptionem ullo modo praetermitterem, quod haud aegre facio, tum quia antiquiores Anatomici nusquam de hac vena mentionem fecerunt; tum vero quia mihi persuadeo ejus cognitionem Artem Medicam exercentibus maximo usui futuram; haec igitur vena, de qua nunc scribere institui, ita se habet. Vena Azygos, e regione octavae aut decimae thoracis vertebrae, in duos ramos, deatrum scilicet ac sinistrum, scinditur; hi deorsum repunt, &Septum transversum praetereunt, suarumque uterque propaginum vel una tantum, vel pluribus vario modo inseritur, scilicet aut in posteriorem sedem Cavae, juxta ortum Emulgentis, aut in ipsam Emulgentem, &praesertim in sinistram, (neque enim memini hoc idem me unquam in dextra observasse) retro, supra, infra; ea nimirum in parte, qua venam Seminariam ipsa procreat; aut etiam quandoque in proximos venarum ramos, qui e regione summitatis secundae lumborum vertebrae ortum ducunt: hujusmodi vero dispensatio unicque venarum qua ratione quotve modis a me sit observata, Tabulae huic tractationi annexae apertissime ostendent; &nisi fallor, non secus eas inspicienti ante oculos ponent, ac si dissectioni nostrae interesset, in qua harum venarum consensum ita consuevi ostendere, quippe qui multis ante annis perspectus mihi sit &cognitus, quemadmodum nostrae Anatomicae Tabulae anno salutis Millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo aere incisae patefaciunt: ut dicere audeam, non minus memet mihi in ea, quam praesentibus spectantibusque omnibus satisfacere, sane verbis Galeni admonitus, dum quandoque finem venae sine pari diligenter inquirerem, praeter consilium ac spem haec mihi mira Naturae solertia occurrit, quam ubi tu Lector semel atque iterum contemplatus fueris, hujus nostrae inventionis utilitas quanta sit, plane percipies, &à me eo loco explicabitur, quo de partium Renum usu disseremus.