Latin
ELENCHUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prima sane quaestio perdifficilis est, &explicari vix potest; etenim si cunctorum Dentium materiam, eorum etiam, qui aut renascuntur, aut sero erumpunt, in Utero asserimus initio generationis praeparari, &formam, ut in plantis observatum est, rudi linea inchoatam sensim postea, aliquorum orius, aliquorum tardius, a Natura absolvi, haud profecto longius a veritate absumus: verumtamen inventum istud nostrum est cunctis Anatomicis incognitum, &difficultates multas habet, estque a Veterum opinione, quorum testimonio usi sumus, alienum, Sin, ut Veterum sententiam tueamur, affirmare libet, Dentium materiam inter semen &sanguinem mediam quamdam naturam obtinere, ideoque quum in illis, qui adhuc crescunt, facile possint solidae quaedam particulae ex semine ortae regenerari, nihil prohibere, quominus &ipsi restituantur, hoc vero verisimile certe est, sed haud omni ex parte verum, ut Anatomes usus &tractatio clare ostendit, &mox dicemus. Alterum, quod de carnosis partibus objicitur, leve est, quia illius Virtutis, quae partes fingit, munus est, tum materiam unam in aliam commutare, tum decenti forma particulas ornare; illud carnosis partibus conferre potest; hoc vero, si prorsus ablatae fuerint, nequaquam: quandoquidem in magnis ulceribus musculorum observatur absumptam carnem, nisi stamina, quibus obducitur, illaesa conserventur, accedatque vicinarum partium auxilium, &periti Medici industria, nunquam pristinam figuram recuperare, quo fit, ut eadem ratione concedamus sanguine, sive Malarum potius alimento, si copiosum, immo si superfluum sit, Dentium substantiam usque reparari, minime vero Dentes ipsos iterum creari; nisi concedamus seminarium quoddam Virtutis, quae particulas fingat in illo semper contineri.