Latin
ELENCHUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid autem propter hujus materiae copiam, quae a Foetu cum ejusdem facultatis seminario ad malas Matris proficiscitur, praegnantibus Dentes renascantur, an minus, curiosis inquirendum relinquo. Sed quaerat fortasse aliquis, si hoc Maxillarum excrementum alimento ossium copiosius est, quamobrem fracti Dentes, veluti ossa, callo non obducantur; imminuti, quamvis augeantur, pristinam tamen magnitudinem nunquam recipiant; scissi nec uniantur amplius, nec crescant; denique erosi, perinde ut carnosae partes, curationem non admittant: facilis est explicatio, nam praeterquam quod Dentes nudi sunt, &ambientis aëris frigiditas eos valde impedit, nullus humor, aut certe maxime tenuis, &ad conjungendas partes ineptissimus, à calore, quem exiguum habent, exprimi fundive propter substantiae densitatem &siccitatem potest; immo etiam, si humor non deesset, sed usque in exteriorem eorum partem penetraret, quum haec pars lubrica sit &durissima, &vicinae nihil materiae suppeditent, fovendoque aut cogendo nihil auxilii ferant, minime ulla fieri posset conglutinatio. ergo Ossium &Dentium ratio par non est, sicut nec conditio; Ossa enim minus densa sunt, &à partibus contiguis figuis foventur, humoremque eliciunt. Sed instabit rursus aliquis; si Dentes tumore affici pr eter naturam possunt, poterunt &callo etiam obduci: hoc vero ego fieri posse non inficior, ita tamen raro, ut ab Hippocrate loco miraculi recitetur: quod vero fracti Dentes, quamvis, si naturalem statum retineant, ferè semper augeantur, pristinam tamen magnitudinem non recipiant, haud inopia alimenti, sed vitio partis accidit; etenim nutrimento pars, quae existit, augetur, &conservatur; si deficiat, non reparatur denuo, nec formatur.