Latin
SUNT SPITHAMA ALIQUANTO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 43-3
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quid impediant, ne id fiat, haud video, etiam in unum ductus coalescentes, siquidem sectionem facientes λιθοτομοι non in eo instituunt loco, quo copulati meatus in unum descendunt, sed pone secant angulum, a coitu ductuum oriundum inter nempe utrumque seminale intestinulum, quae Natura scitula, parum in latere flectendo, distraxit, ut experti quirent lithotomi sine alterutrius noxa cervicem vesicae rescindere. Quare loci saltem nescium Regnerum video, in quo ad lapidis extractionem sectio peragi peritis in arte solet; nemo quippe est, qui rei Medicae mitiatus ignoret, vesicae solvi cervicem in lithotomia facienda, non vero urethram, at optimus Regnerus sua vascula semen excretoria in urethram ait recondi digito transverso, ut verum est, a collo vesicae remota, cur igitur de illorum adhuc est salute sollicitus? cum partem istam lithotomos aggredi nefas sit, tanquam perpetrando facinori, cujus gratia molestum adoriuntur opus, inutilem, siquidem secta urethra, adhuc angusto vesicae collo manente, neutiquam trahere lapidem liceret. Concedat itaque Regnerus per unicum, non geminum ductum refundere semen in urethram intestinula, &dubietatem ponat, nam procul ab ipso instituta sectio, neque latum unguem officiet. Semen Testes facere, vehere Epididymiδas cum annexis deferentibus, servare capsulas, &vesiculas perficere, hactenus ferè omnes dixerunt, quos Vates, an Philosophos dicam, nescio, mihi vero, cui divinandi artem ingrati Dii negarunt, si ab externa, &sensibus figura obvia, de essentia sumere judicium licet, nihil semen testiculorum ab eo differre affirmabo, quod asservatum seminalia exhibent intestinula, quippe color utrique subcineraceus est, non albus, albedinem enim nanciscitur, quum peregrino liquori confusum, &spiritu reciprocante percussum, spumans depluit de veretro visciditas utrobique eadem, demum detrahe pauculam crassitudinem, quam a diuturna trahit in intestinulis mora, nihil ab eo, quod vasis deferentibus prius ligatis a testibus seorsum exprimitur, differre cognovi.