Latin
SUNT SPITHAMA ALIQUANTO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 44-3
Unproofread scanNot analysed yet
Scio quod mihi aliud asserentes obtrudant semen, quod arrecta mentula profundit, lacteo colore nitescere, idque de eo affirmari non posse, quod testes adeuntibus obviam fit. Recte quidem dicunt, sed nondum palmam decertantes tulerunt; cos enim primo admonitos volo, succum illum, quem albescere impensius narrant, non omnem ab intestinulis seminariis venire, sed aliquam ejus portionem προστάτας ὡδενοειδεῖς, prostatas glandulas, impertire, quod si pervicaciter inficientur, obstinatos saltem experientia docebo, si vero, ut Regnerum facere intelligo, ingenui fateantur, interrogabo, an turgidas usquam glandulas prostatas compresserint, &succum effundere albissimum per multos notaverint tubulos, totam fere carunculam, cui meatus subsidet seminalis, circumstantes, qualem aliquando erumpere vidimus ex lacerata lactearum aliqua, crassiorem tamen, &aliquanto viscatum?