Latin
ELENCHUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
EX hac vera Dentium narratione facile est HippoEcratis &Aristotelis rationes de gencratione Dentium expendere; ille enim quanquam aliquot Dentes in Utero produci scripsit tamen aliis ossibus absolutis ex nutrimento superfluo Cranii &Maxillarum id fieri asserit, quia in Maxilla venae sunt, quae ei soli inter ossa alimentum imo ex Ventre praebent. Verum haec ratio adeo mihi videtur Hippocrate indigna, cujus ego Majestatem &canos veneror summopere, ut suspicer, eam fuisse ab aliquo adjunctam; siquidem non modo infirma est, sed falso etiam principio nititur, &nullam consequentiam habet; neque enim Dentes post alia ossa gencrari bene probat, quoniam illi, quos e lacte &cibo produci credidit, aut major certe illorum pars non eo tempore generari incipiunt, quo erumpunt, sed cum aliis longe prius: neque etiam vera sumit, quia venae non soli Maxillae inferiori alimentum praebent, sed, ut Galenus inquit, ad singula ossa, quae plura trecentis sunt, singula receptacula venae nuncupata, alimenti deferendi gratia pertingunt, &eodem Hippocrate Authore inter utramque Cranii laminam vasa perreptant, Lumborum item Vertebrae multipliciter foratae multa ex eis nutrimenti causa recipiunt; denique Humerus ac Femur certis praescriptisque locis parvis foraminibus pervia sunt, atque interiore concavitate venas admittunt. Quod autem ejus ratio consequentiam non habeat, vel inde suaderi potest, quia si inferior Maxilla venas habet, quae ex imo ei Ventre alimentum praebent, non est propterea necesse, ut post eam Dentes generentur, quando superiori Malae, quae licet hac venarum distributione careat, Dentes nihilominus similiter producit, haec ratio accommodari nequit: immo absurdum videtur totidem Dentes in illa vel citius, quam in inferiore absolvi, &extra Gingivas progredi.