Latin
ELENCHUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles in eadem est sententia, qui hoc tantum ab Hippocrate discrepat, quod nec generationis tempus eodem modo definit, nec Medicorum illationem probat, ut si Dentes ex alimento ossium nascuntur, diversam ab illis naturam propterea habeant, sed potius ex ea assumptione ambo ista ejusdem naturae esse ostendit, quoniam sanguinem communem esse generationis &nutrimenti materiam arbitratur: quodsi Ossium Dentiumque naturam plurimum differre alibi scribit, id ea ratione affirmat, quia caetera Ossa initio generationis cuncta oriuntur, neque ullum postea nascitur, quemadmodum Dentes, qui idcirco etiam renascuntur, quum decidunt, quoniam initio non oriuntur, sed ex alimento Ossium producuntur. Ego vero nullum Os posterius generari Aristoteli concedo, sed puto idem hoc de Dentibus aeque probabiliter affirmari posse; necessario enim non infertur, idcirco Dentes renasci, quum decidunt, quia initio generationis non creantur; nam etsi Dentes sero absolvuntur, perfectisque jam ossibus septimo mense, septimoque anno extra Gingivas erumpunt, tamen eo tempore minime nasci aut renasci compertum est, sed cum primis Dentibus, sicut illi cum Maxillis ex eadem materia fieri credi jure potest, quod quidem nihil absurdi habet, quia si Dentibus, ut Aristoteles scribit, ideo a Natura conceditur, ut renoventur, quoniam in osse adhuc nascente oriuntur, verisimile quoque est, eadem ratione illam, quippe quae justissima est, permittere, ut primi Dentes ex communi materia simul cum Maxillis producantur Parum etiam firma alia est illatio, si Dentes ex alimento ossium gignuntur, tunc eos oriri oportere, quum ossium numerus est expletus; etenim consequentia vera est &necessaria, si fieri nequit, ut aliqua pars alimentum capiat, nisi jam existat atque absoluta sit: sed primum aut absolute falsum est, aut efficaciori probatione eget.