Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
verum senio, incuria, ac morbo livida &subobscura persaepe fit, equis tamen exceptis, in quibus, ut Aristoteles etiam docuit, Dentes candidiores fiunt. Quod vero ad formam attinet, in piscibus similes prorsus esse solent, &acuta tantum figura praediti: in iis, qui ruminant, &plerisque aliis animantibus, qui Dentes ex superiore &inferiore parte habent, quemadmodum Equus, duplicis formae sunt, Incisores nimirum ac Molares: Homines non solum istos, sed Caninos etiam praeterea habent; ideoque admodum dissimilis est Humanorum Dentium figura, pro ratione scilicet officiorum quae varia obeunt, dum mandunt; exertos autem ut Apri, serratosve ut Canes, aut Serpentes non habent, quandoquidem animalibus quae a peculiari Dentium forma χαυλιόδοντα &καρκορόδοντα Graeci appellant, Dentes pro armis etiam dati sunt; de quibus licet unicuique apud Aristotelem, Galenum ac Plinium plura legere. Caeterum Galeni oratio, quum ait, Dentium alios acutos esse, alios obtusos, &alios rursus leves, alios asperos, subobscura est, quum acutos alibi Incisores, alibi Caninos nominet: dicat fortasse aliquis, Incisores ab eo non simpliciter acutos appellari, sed acutos &latos; est id sane verum, tamen dubitationem non prorsus tollit, quia praeterquam quod ipse una cum Aristotele, Caninos mediam quamdam formam inter planos &acutos habere scribit, ii Dentes illis, qui in canibus prope Incisores sunt, figura non respondent.