Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hac de re plura infra; quae enim hoc loco scripsimus, abunde ad hoc sufficiunt, nequis ambiguitate dictionis decipiatur. Nunc de Concavitate agendum est, cujus causa Recentiores aliqui, quasi eam invenerint, palmam injuria poscunt; quandoquidem Veteres Anatomici, in quorum lectione videntur ipsi non admodum versati, Dentes scripserunt os esse partim concavum, partim solidum, &in multis animalibus ad radices usque perforatum, quo fit, ne putem temere asserendum esse, Galenum diligentissimum Naturae operum Observatorem hujus concavitatis notitiam nullam habuisse, quamvis enim in his Libris, qui hactenus ad manus nostras pervenerunt, qualis ea quantave sit, &quid in se contineat, non explicet, tamen vix verisimile est Hominem, qui propria industria &ingenio plurima invenit, &excogitavit, Aristotelis oratione admonitum hanc Naturae solertiam plane ignorasse; quum cavernae Dentis saepe meminerit, quae ad solam erosionem, ut aliqui putant, referri minime potest, propterea quod, si nihil concavitatis initio ortus Dentes sortitos esse credidisset, frustra docuisset, in vehementissimo dolore eorum substantiam prorsus solidam terebello tenui perforari; &Hippocratem minus accurate legisset, qui dum scribit in puero ab ulcere Phagedaeno eroso concavos Dentes emergere, erosionem substantiae, &naturalem simul Dentium concavitatem non obscure innuit: addere possemus eamdem indicasse, dum ait, nervos ac vasa penitiori Dentium sedi insita, sensus alimenti &vitae causa excogitata esse, &admirabili Opificis diligentia procurata, siquo illa loco in Dentes introire ac penetrare explicasset.