Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 58
Unproofread scanNot analysed yet
DE RENUM OFFICIO. CAP. XXII. De Renum Actione, &Usu in genere. Dostquam sermonem de Renum fabrica institutum jam absolvimus, reliquum est, ut de ipsorum actione &usu disseramus: Est autem in Renibus actio utilitasque duplex; una in relatione ad Renes ipsos consistit; quatenus per eam esse habent, poiimirum simpliciter, cujus generis est generari ac nutriri vel meliori modo, cujusmodi est sentire; altera ad totum animal, &ad Jecur praecipue refertur; quatenus videlicet sunt Renes ipsi propter illam actionem &utilitatem à Natura creati; cujusmodi est serosi excrementi a sanguine repurgatio: ut autem Renes conservari &suo officio fungi possent, sagax Natura ex pluribus eos particulis construxit; ex quibus alias propter Renes ipsos firmitudinis nimirum ac tutelae ipsorum gratiâ, ut membranas; alias potius propter eorum actionem, quam propter ipsos fabricata est: omnes tamen, sive agendo utilitatem praebeant, sive etiam sine ulla actione aliquid commodi afferant, in unum finem, tanquam in praefixum scopum conspirant; quod quidem, quo artificio, quave solertia a Natura fiat, tunc explicare aggrediar, quum actiones, per quas Renes existunt, &conservantur exposuero; ita enim series rerum, de quibus me dicturum proposui, videtur postulare.