Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 59
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. De Renum Generatione, ac Nutrimento, enes, ut Hippocrates arbitratur, ex materia paRrum glutinosa, ab exiguo calore, multo autem frigido per concretionem geniti sunt: verum quoniam insignes arterias a Corde nanciscuntur, ab eis una cum vita calorem ipsum liberalius recipiunt, quo non modo innatam suam frigiditatem temperant verum etiam aquei excrementi, pariter quoque frigidi, injuriam a se propellunt &ejiciunt: Renes enim, inquit Galenus, ita a seroso excremento frigent, ut ex atrae bilis succo Lienis, quod num verum sit, an secus, infra dicetur: caeterum quoniam partes excretionibus praefectae, quaecunque purum, &à sanguine secretum excrementum attrahunt, per haec quidem vasa nutrimentum, per alia vero propria superflua colligunt &expellunt: quae autem particulae sanguinem impurum, &superfluis adhuc permixtum alliciunt, per eadem vasa attrahunt &excernunt superflua, per quae etiam alimentum in se ipsas congregant: ob eam causam utraque Vesica alia vasa ab his, quae excretioni praefecta sunt, ut commode nutrirentur, a Natura obtinuerunt; Renes vero perinde ac Lienis, hujus utilitatis gratiâ, tertio quodam vase non eguerunt; sed satis ipsis fuerunt duo illa magna, quorum alterum hinc inde oritur ab arteria, quae spinae incumbit; alterum vero ab utroque Cavae venae latere: postquam autem Renes hisce vasis utriusque sanguinis speciem seroso excremento permixtam attraxerunt, (nam etiam sanguis arteriarum eosdem nutrit, &fieri vix potest, ut per amplam horum vasorum laxitatem syncera illa atque pura materia trahatur) quicquid in ea confusa massa utile est, retinetur, &à Renum carne quasi sugitur, instarque faecis cujusdam ei aspergitur, indeque ubi paulatim vaporis modo undique diffusa est, ac recondita adhaerescit, unitur, ac demum alimentum fit Renibus; est autem utilis hic sanguis seroso excremento permixtus, paucus, quia Renes exigua sunt corpora, &copioso non egent alimento: quamvis Galenus multum sanguinis una cum serosa humiditate, ab eis attrahi, quandoque scribat.