Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XX. Vasorum &Nervorum Dentium Administratio quamobrem sit Difficilis. Sed conjecturis his posthabitis, ad Galeni honoorem excogitatis, videndum est modo, quam difficile sit ex dissectione de ejusmodi vasorum nervorumque dispensatione judicare: nam praecipuus utrorumque ramus, à quo, veluti illi pingunt, qui se Anatomiam instaurasse profitentur, singulae propagines Dentibus ordine dispensantur, non apparet, &propaginum quoque hujusmodi ductus, &in utramque Maxillam insertio conspicua non est; quis enim tam acutis oculis tamve accurata manu Anatomen exerceat, ut observet Molaribus, qui tres quatuorve radices habent, novem atque adeo duodecim surculos a triplici trunco pullulare? Si Galenus Erasistratum despicit, qui nervos ex venis &arteriis, quasi catenam ex tribus diversae naturae loris, contextos esse arbitratur: neque concedi item debet istis, ut hanc Dentium vasorum &nervorum dispensationem, minus illa conspicuam, tam libere describant, &ante oculos legentium ponant; nam ut taceam, justa reprehensione carere forsan Erasistratum, quia Cerebro ac Medulla Spinali transversa lines linea incisis, deindeque compressis, minutissimae inde lucidi sanguinis guttae undique manare conspiciuntur, quod quidem sine vasis effici non posset: Nervi tenui Cerebri membrana innumeris vasorum propaginibus refertissima involvuntur, quae tamen propagines propter tenuitatem, perinde ac si non extarent, ubi parumper ab origine nervi recesserunt, sub aspectum non veniunt: si igitur propterea quia membranam, quae Dentis concavitatem cingit, esse vasis &nervis consutam aperte non cernimus, hi; qui illam introducunt, videntur jure reprehendendi; ego quidem fateor me minime intelligere, cur minus juste notentur illi, qui tot nervorum ac vasorum surculos Dentium sinum penetrare se aperte videre asserunt; quis rursum quaeso permittet unquam eis, ut tam solute pronuncient, se intuitos fuisse a tertio Cerebri nervorum jugo utriusque Malae Dentibus ramulos eo, quo pingunt, ordine offerri?