Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
nam praeterquam quod clare cerni id minime a quoquam posse satis compertum est, in superiore Mala nullus nervus insignis, qui osseum sinum amplum secundum ipsius Malae longitudinem habeat, ad anteriores partes contendit: in inferiore vero quamvis id eveniat, tamen is nervus propria membrana tectus, non modo raras propagines emittit, ne dicam nullas, sed in adultis canali etiam osseo ad ipsius nervi usum inciso, bona parte itineris denso &continuo, ita undique comprehenditur, &veluti septo continetur a Dentium radicibus plane sejunctus, ut ne attingere quidem eas possit. Nec silentio praetereundum est, plane absolutas Dentium radices extrema parte ita coacta plerumque esse, ut nullum prorsus in ea foraminis vestigium appareat: quodsi quis foramen cerni persaepe in ea capillo angustius contendat, ne idem mihi error objiciatur, quo alios interdum capi admonere soleo, id vero minime negabo, neque illud contra objiciam, tametsi possim, Visori nervi foramen, quod isto amplius est, debuisse eos pari diligentia considerare; sed hoc potius, quod si meatum hujus nervi, qui tenuissimo spiritui viam praebet, contemnunt, &nullum esse statuunt, nimis temere asserunt hoc foramen, quod in extrema parte radicum Dentium jam absolutorum existens longe minus illo est, &vix cerni potest, venam &arteriam nervumque insuper &membranam, quam ab illis produci negant, simul admittere. Attuli eam ob causam ista, quae hujus partis administrationem reddunt perdifficilem, ut Anatomiae studiosi intelligant, aeque esse illos temeritatis crimini obnoxios, qui membranae concavitatis Dentium contextum ex vasis &nervis introducunt, atque eos, qui illos arguunt; &item alios, qui horum vasorum ac nervorum dispensationem, quae oculis aperte cerni minime potest, descriptione ac pictura, ceu notissimam, exprimunt &effingunt. CAP. XXI. Ratio Administrandi Dentes, ut eorum Nervi ac Vasa Conspici possint. A tqui quoniam nisi ea, quae scripsimus, rectius