Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 60
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIV. De Sensu Renum Disputatio. Sensum contingere animalis particulis, quatenus Onervorum participes sunt, &pro illorum praestantia, magnitudine, ac distributione aut perspicuum, aut obscurum, est hodie penes omnes Medicos receptum, quamvis hac olim de re Philosophi dubitarint; quod quum ita sit, talis certe erit existimandus Renum sensus, quales sunt nervi, quos natura sortiti sunt; hi autem juxta Anatomicorum Principum sententiam, quum exiles, pauci, ac breves sint, necesse est, ut perquam tenuis Renum quoque sensus sit, quemadmodum &quorumdam viscerum, de quibus mentionem supra fecimus, &is quidem sensus, non omnibus eorum partibus insit, sed iis tantum, ad quas una cum facultate ejusmodi nervi pertingunt; Natura enim, inquit Galenus, tantum sensus cuique horum viscerum largita est, quantum conveniebat, ut a plantis scilicet sejungerentur, essentque animalis particulae.