Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aperto igitur interiori latere Maxillae inferioris concavitas medullae plena, nervumque tunica undique involutum continens, sub aspectum venit, medullaque ablata, &tunica secundum Maxillae longitudinem scissa, nervus ex pluribus quasi funiculis conflatus cujusmodi illi sunt, qui ad magnos Artus procedunt, obviam fit, inter quos tum obscurae quaedam vasorum propagines, tum vero, ut ex crassitudine tunicae conjicio, arteria non exigua progreditur: hanc autem membranam, quando totam cum his nervorum &vasorum surculis ab osse detrahis, &sensim elevas, in Bove &Ariete nonnullae fibrae araneis similes ab ea distribui apparent; sed quaenam, qualesve sint, &propter tenuitatem, &propter medullam, quae in ea parte non ita bene detergi potest. non facile discernimus, conjecturaque vix assequimur, in corpore tam gracili tres diversae substantiae surculos, nimirum nervi, arteriae, ac venae, contineri: verum quoniam in Arietina Maxilla (Equinam sane non secui) osseum interstitium inter nervum &Dentes positum, quòd tenue &rarum est, has fibras ad radices Dentium penetrare sinit, idcirco id ego, quamvis neque in quolibet, neque in cujuslibet animantis Molari perspicue cernatur, effici tamen à solerti Natura posse facile concedo: desinant item illi, qui hoc sibi dari petunt, Erasistrati posthac catenam seu funiculum, ex tribus diversis loris contextum, tam acriter insectari, &rete admirabile vocatum, veluti figmentum floccifacere, &irridere demum, quod Sphenoidis ossis squama, nihilominus priori hujus Dentium interstitii parte rara, vi caloris extenuatam pituitam percolare existimetur.