Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
explicentur, tractatio haec videri imperfecta &manca posset, operae precium est ea, quae in Hominibus perspicue intueri minus licet, è magnis belluis sumere, &sicubi aut haec non sufficiunt, aut omnis sensus deficit, ratione uti: ut vero melius quisque ea percipiat, quae exponemus, Maxillam antea inferiorem secet oportet, atque in ejus sectione sedulo &saepius se exerceat; superioris enim administratio, sicuti &fabrica, longe diversa est &difficilior; neque in hac, veluti in inferiore, ab uno aliquo principio inchoari sectio ita facile potest.