Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 64
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoquo haec se res modo habeat, ego satis esse existimavi, admonere Lectores dubitationis, quam verba &scripta maximi Praeceptoris habent; neque enim eo consilio (quod saepius repeto) haec aliaque hujusmodi a me scribuntur, ut Galenum insimulem; verum, ut dum omnia attingo, alios doctissimos Medicos, ad nodos istos dissolvendos incitem, &ferè impellam. CAP. XXV. Num Renes frustra Facti sint, an alicujus gratia Habeantur Cum nulla animalis corporis particula adeo ignobilis sit, ut omni prorsus utilitate careat, Asclepiades jure damnandus est, qui verecundiae limites adeo pertransit, ut passim unicuique, Renes vanos labores Naturae esse, temere objiciat: Aristoteles vero &Erasistratus non ita reprehendendi, quod Renes frustra esse factos quandoque asserant: quamvis enim minus proprie loquantur, absolute tamen, ut Asclepiades fecit, hoc non pronunciant, sed quod dicunt, limitatione atque interpretatione moderantur: nam, dum Renes actione non privant, sine ulla dubitatione eam solum partem frustra esse factam intelligunt, quae nulla necessitate cogente, sed majoris tantum commodi gratia facta est: etenim si necessarium &omne convertuntur, profecto quae partes animalibus necessario insunt, omnibus item inerunt: hoc autem Renibus minime convenire perspicue illa animalia ostendunt, quae parum bibunt, pennaque aut squamma, aut cortice tecta sunt: non desunt etiam plerique ex recentioribus Medicis, qui quamvis Renes frustra esse factos simpliciter non asserant, tamen de ipsorum actione in foetibus dubitent, eosque inter illas particulas fere numerent, quae foetui ob eam causam usui non esse existimantur, quia quamdiu is utero continetur, nihil plane efficiant aut operentur; putant enim ab ipso Jecore per Urachum in membranam Farciminalem urinam percolari: verum enim vero quamvis rationi consentaneum esse videatur eos, qui sectioni adversantur, &argumentis ex ea sumptis non moventur, dubitare etiam num in foetu urina ipsa excernatur, quod scilicet is sanguis, à quo foetus generationis &alimenti materiam sumit, ab utraque bile, &a seroso excremento matris opera optime jam sit repurgatus; eos cere, qui foetum urinam excernere fatentur, &his quae ex sectione apparent, non repugnant, valde miror, cur dubitent, num per Renes.