Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 65
Unproofread scanNot analysed yet
an per aliam viam urina expurgetur; sectio enim ipsa efficit, ut sensu plane percipiamus, in errore eos, qui haec scribunt, maxime versari. Ergo de horum hominum sententia, tanquam qui Anatomes imperiti sunt, aut certe parum periti, nihil nos laborare debemus, qui exploratum habemus in foetibus, perinde ut in iis, qui editi in lucem jam pridem sunt, urinam vi Renum expurgari; quamvis, Urachone, an Pene, an alia via in membranam Agninam, non autem, ut multi opinantur, inter hanc &Chorium ca excernatur haud sit item hodie Anatomicis omnibus manifestum. Sed ad Asclepiadem revertor.