Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 67
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod solus Vesicae situs quominus hujusmodi halitus in eam ferantur impedire potest; siquidem Vesica quum in imo trunci corporis sita sit, halitus autem naturaliter ferantur in sublime, multo antea iis impleretur Pectus &Pulmo, quam ad Vesicam pervenirent. Quod si quis, ut absurda haec evitet, ad vacuum confugiat; is vero mentis compos non videbitur, quippe qui urinam ferri instar halitus asseveret; impudentem etiam se ostendet, si successionis ad id, quod vacuatur, meminerit; haec enim ratio, quae in sanguine est plane ridicula, in urina non modo insulsa est, sed etiam vix animo concipi potest.