Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 66
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVI. Reprehenditur falsa Asclepiadis Opinio de Percolanda Urina. sclepiades Renes functione privat, &meatus, Aqui sensu dijudicari possint, ab iisdem Renibus in Vesicam terminatos ea ratione nullos esse putat; quia si per illos humor in Vesicam penetraret, quum ipsa premeretur, per eosdem quoque reverteretur: Ureteras autem Seminaria vasa esse putans, alios quosdam incertos &visui minime conspicuos meatus fingit, quibus urinam in Vesicam colligi asserit, perinde ac vapores spongia imbibuntur: sed certe, non modo absurda est hujus Viri opinio verum etiam temeraria; quia his, quae sensibus manifesta sunt repugnat, &sententiae illustriorum Medicorum est contraria: nam etiam coqui nedum hujus artis periti, si sectionem vel perfunctorie administrarent, &Renum situm Urinariosque meatus contemplarentur, ex harum partium structura ac compage possent ipsorum Renum tum usum, tum actionem facile percipere. Poterit vero unusquisque, modo ut vivorum sectionem non detestetur, neque sit ad labores Anatomiae ferendos plane piger, Galeni exemplo, propriis oculis id inspicere, quod audacissimi quidam homines &admirabilium Naturae operum ignari impudenter negant: discere sane oportebat Asclepiadem, anteaquam in sententiam tam absurdam veniret, quam ob rem humor per meatus Urinarios ingredi in Vesicam possit, regredi autem eadem via prohibeatur; animadvertere item debebat, Seminaria vasa origine potissimum &insertione ab Urmariis plurimum discrepare, quod si inquisitionem hanc, aut quasi nimis subtilem ac diligentem, aspernabatur, aut quasi laboriosam, fugiebat; nosse certe debuisset, homines, qui difficulter mejunt, vel suppressam urinam habent, quum circa lumbos dolent, &arenosa mingunt, Nephriticos appellari: atqui nemo, opinor, nisi insanus plane sit, concedat unquam, humorem, qui bibitur, &in halitus resolvitur, atque in Vesicam transmittitur, ibidem denuo concrescere, &pristinam formam recipere; etenim Vesica minime rara est instar spongiae aut lanae, ut transmittere humorem possit: sed corpore constat plane denso, duabusque validis crassisque tunicis, &si vis etiam tribus intexta est, per quas si transmitti halitus asseveremus, nullam rationem afferre poterimus, cur non aqua Septo transverso &Peritonaeo his vaporibus perfuso, Pectus &Abdominis cavum impleat.