Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
Renovantur autem Naturae lege &instituto Incisores Caninique omnes, &ex Molaribus soli quatuor in ordine secundi hoc pacto: Incisores priores expellunt, &inter duos primos, secundumque &Caninum sibi proximum e propriis caveis emergunt, &si accidat, ut renascantur, antequam illi cadant, tunc in superiori quidem Mala extra, in inferiori vero intra plerumque erumpunt. Caninos etiam Dentes Homo perdit, sedesque eorum, qui renovantur, elata est, sub extrema scilicet radice utriusque Canii prioris, &aliquantulum obliqua; neque tamen tantum ascendunt, ut dici queat, inferiorem eos Oculi ambitum fere pertingere.