Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 70-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hos Aristoteles etiam in Canibus renovari tradit, quamvis ideo non appareat, quia antequam priores decidant, posteriores egrediuntur: poteris tu hujus rei periculum facere; siquidem multa sensuum judicio percipi non possunt, nisi uidem simul arguti sint, &rationis adminiculo perspicaciores fiant. Jam vero quatuor secundos Molares utriusque Maxillae post alios decidere, nemo Anatomicus hactenus animadvertit, quod tamen verissimum est, nam recta linea quatuor alii eis subjacent, atque inter illorum radices longe sejunctas sensim subeunt; tandem eis expulsis radicum forma admodum varia renovantur: dirimit autem hos ab illis osseum interstitium, quod profecto si Anatomiae Instauratores, prout eorum studium postulabat, observassent, de appendicibus Dentium inventis sibi ipsi non ita placerent. Hoc itaque modo geniti Dentes &renovati nobiscum una consenescunt ac prope vitae extremum, contra caeterorum ossium morem, nos deficiunt, nec amplius renascuntur; nisi morbo confecti, videlicet aut medii perforati, aut attriti, aut veluti macie imminuti, aut laxati ante senectutem eruantur, vel sponte decidant: id vero quum sit, alveoli non modo substantia pene ossea implentur, &obcaecantur, sed utraque squama Malarum invicem occurrente, ita extremae illarum partes conjunguntur, itaque acuta acies efficitur ut omne simul concavitatis vestigium prorsus obliteretur, &haec quoque pars ab injuriis propter duritiem &figuram tuta reddatur, &talis evadat, ut nisi aliqui impediant ex his, qui remanent, dum cibus manditur, Dentium munere recte fungatur.