Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVIII. De Natura, &Generatione Aquei Excrementi. Excrementorum, quae ad Renes cum sanguine Econfluunt, ut expurgentur, duplex est differentia; aut enim humiditas est aquea; aut flava bilis: si quid enim hujus bilis reliquum sit, a Jecoris vesica non repurgatum, quod quidem paucum non est, nisi admodum crassum fuerit, totum ab utroque Rene attrahitur, &cum urinis permeat. Hanc utriusque excrementi permixtionem consueverunt quamdiu cum sanguine in arteriis &venis currit, excrementum serosum, quum a sanguine segregata est, lotium nominare; eam Hippocrates potum quandoque nuncupat, interdum vehiculum nutrimenti, ut una cum nomine usum ejus doceat: ab aliis, qui de proprio nomine solliciti non ita sunt, communiori voce, modo excrementum, interdum humor, haud raro substantia etiam, vel aquea, vel serosa, vel tenuis appellatur; plerique serum propter similitudinem, quae inter eam &lactis humorem est, aut quasi serum sanguinis, illam vocant.