Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 71
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem hujusmodi excrementum, ut Galenum scribere plerique arbitrantur, temperatura ita frigidum, ut Renes ad ejus injuriam arcendam maximis arteriis, ingentique caloris copia indigeant: quamvis, si verum fateri velimus, quum lotium admodum salsuginosum sit, &bilis plurimum admixtum habeat, vix credi possit, ut tam frigidum sit, quam asserere Galenum dicunt, nisi frigidum id appelles, quod aqueam consistentiam habet, &naturali calore caret: sed libet mihi, Galeni esse hanc sententiam, negare, &in legitimis illius operibus, non legi. Caeterum substantia hujus excrementi tenuis est; nisi vel animal male habeat, vel cum eo aliae corporis superfluitates ad Renes confluant &expurgentur; quum enim alterum horum evenit, fieri simul potest, ut lotium crassum sit; venit autem mihi in mentem admirari Galenum, quod inter utramque bilem mediam hoc habere consistentiam quamdam dicat, id quod, nisi a Librario aut ab Interprete error commissus sit, &falsum esse videtur, &iis, quae idem ipse alibi scribit repugnare; vult enim crassissimum esse melancholicum succum, tenuissimum vero serosum, atque amborum medium ipsum biliosum; &flavam bilem, quae sola sit, crassam esse ait; quae aquosis humoribus permixta liquidissimam ac pallidam: sed fieri minime potest, ut tenuius solum sit, quod sit alterius permixtione liquidum.