Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 73
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil vero est, cur aliquis arbitretur, Galenum sibi ipsi contradicere, si quando lotium proprium Renum aut Vesicae excrementum esse affirmat; id enim proprium ab eo appellatur, non quia a Renibus vel procreetur, vel conservetur, atque, ubi res fert, a corpore expellatur (hoc enim Vesicae potius urinariae munus est, illud Ventriculi &Jecinoris) sed quia a solis Renibus ob totius substantiae familiaritatem cum delectatione trahitur, &dum Renes nutriuntur, eorum opera à sanguine, cui permixtum est, secernitur. Sed percunctabitur jure aliquis quonam pacto singulae illae partes recte nutriantur, quae venas a portis Jecoris recipiunt, quum sit in eis impurus adhuc sanguis: etenim si alia via ab ea, quam narravimus, serosa humiditas expurgari potest, reprehendi poterit etiam Galenus, qui eam nobis non exposuit, neque erit lotium eo etiam modo, quo diximus, Renum proprium excrementum: dubitationem auget Hippocrates, qui ad Vesicam alios quosdam meatus esse credit, ac per illos urinam in eamdem recipi; quamvis contrarium alibi asserere idem Author videatur. Sed certe licet ista non mediocris momenti sint, probabili tamen conjectura ducti credere possumus, particulas illas, quae venas a portis Jecoris recipiunt, id solum ex sanguine, quod utile est attrahere, atque in propriam substantiam recondere; quod autem excrementitium atque inutile est, relinquere: nec vero Hippocrati, aut cuivis alteri non concedendum puto, singulas corporis partes ita invicem conspirare, ut possit humor ab infimis ad summas pervadere, rursumque ab his ad illas remigrare: fieri enim hoc posse sudores patefaciunt; nec tamen fatendum est semper id accidere; (esset enim Naturae lex admodum inconstans) sed tunc solum, quum animal male habet; ut enim alia nunc exempla praeteream, suspicor, per venarum ramos, qui extremo Recti intestini, Uterique cervici offeruntur, humores in Vesicam vel ob eam maxime rationem excerni, quod ii rami frequentissimi sint, &cum illis, qui Vesicae urinariae sunt proprii, vario modo mixti &conjuncti, qui quidem mihi Sectionem administranti in affectibus Uteri vexatis in quibus nigrae urinae mingebantur, turgidi &varicosi frequenter occurrerunt.