Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 74
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIX. Lotium Renum opera à Venis, &ab Arteriis Secerni. Jic autem serosus humor, ex Ventriculo ac InAtestinis primum, deinde vero ex Jecinore venis &arteriis, per Emulgentia vasa tenuissimo sanguini permixtus in Renes ducitur; neque enim, ut diximus, Renes perinde atque utraque Vesica purum excrementum suscipiunt, sed, quemadmodum Lienis, nutrimento admixtum; neque etiam, sicut Erasistratus putat, solas venas Renes expurgant, sed arterias quoque; quandoquidem nisi in ipsis, similiter atque in venis, sanguis purgandi gratia contineretur Natura quae justissima est, nullas arterias Renibus dedisset, aut certe per obscuras, veluti nervos, non autem venis aequales. Sed dubitationem id haud levem affert, quod si arteriarum sanguis purgatur ab excrementis, vix fieri potest, ut ratio Galeni FFICI leni contra Aristotelem de venarum origine efficax sit, &cum his, quae modo diximus, consentiat: is siquidem arbitratur ideo Jecur, non autem Cor, sanguinis procreandi officinam, &venarum originem esse, quia in Corde nullum humidum excrementum gignitur, nulloque instrumento ab eodem expurgatur; verum quamvis haec ratio contra Galenum magnum habeat momentum; nihilominus talis non est, quae dissolvi nequeat: siquidem idem Galenus asserit, Jecur ob eam causam censeri debere sanguinis officinam, quia omnia instrumenta, quibus is repurgatur, ei inserviunt, omniaque excrementa absoluta ejusdem visceris concoctione separantur, quod certe verum esse, nemo Anatomes peritus negare debet; &quamvis multum serosi humoris arteriae contineant, non tamen idcirco inferri potest, esse eumdem humorem in Corde genitum, sed putandum potius est, aut in quibusdam arteriis illum generari, aut aliunde attrahi, quod quidem nemini mirum videri debet: nam praeterquam, quod omnes arteriae sanguinem &alios humores, nisi admodum ii crassi fuerint, a singulis venis per communes anastomoses recipiunt, illae quoque arteriae, quae in Mesenterio distributae sunt, chylum ipsum, non secus ac Mesenterii ipsius venae, attrahunt &conficiunt: quo fit, ut impurus sanguis, qui Renum operam desiderat, non Cordis purgandi causa in arteriis contineatur, sed ea, quam modo assignavimus, ratione, propter quam insigni etiam magnitudine sicut eaedem Renum arteriae praeditae sunt, ita quoque non mediocri illos reprehensione dignos puto, qui ex magnitudine &frequentia arteriarum viscerum praestantiam &temperiem calidam conantur sine distinctione suadere; nam si verum hoc esset, ipso quoque Jecore Lienis ac Renes praestantiores essent &calidiores. CAP. XXX. Quomodo Lotium cum Sanguine ad Renes Perveniat, &non ipsummet ad eos Accedat. Quomodo autem duorum horum humorum,