Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 77
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quum in Renibus tripliciter colligi serosus humor possit, nimirum quod vel propria natura ad eos feratur; vel vasis transmittatur; vel a Renibus ipsis attrahatur: ubi minime id contingere duobus primis modis docuero, ultimo fieri, erit necessario &perspicue demonstratum. Quod igitur natura inclinante &impellente serosus humor nec per se, nec ex accidenti ad Renes feratur, vel inde suadetur, quia nec beneficio ejus elementi, quod in mixtione caeteris praestat; nec totius substantiae ratione; nec fuga vacui fieri is motus potest: etenim si elementi beneficio, quod in mixtione praepollet, serosus humor ad Renes iret, cum gravis natura sit, dum a Ventriculo in Jecur ferretur, rueret potius &pessum iret, quam ad nutrimenti in corpus digestionem conferret; neque enim demonstrari potest, humorem hunc gravitatem istam in Cava vena acquirere, quasi initio, quum scilicet a Ventriculo in Jecur fertur, non sit similiter gravis. Sed etiamsi serosum humorem nullo alio in loco esse, quam in Cava vena concedemus, nihilo tamen magis dici potest, quomodo in Renes decidat, cum nec Cava in eos inserta sit; sed solum processum quemdam in utrumque ipsorum emittat; nec sint Renes ipsi in infernis Cavae partibus positi, sed a lateribus. Ergo si talis est Renum situs, ac Venarum in eos dispensatio, nullo modo fieri potest, ut partes, quae supra Renes sunt, purum sanguinem recipiant, aquosus vero in Renibus percoletur, ibique utilis factus mox in inferiores particulas mittatur, taceo, quod nulla quoque ratio probabilis assignari potest, cur, si ex Cava innumerae propemodum oriuntur venae in reliquas quidem omnes sanguis, humor autem serosus in eas solum, quae ad Renes tendunt, convertatur. Neque vero praetereundum est, quod si per Renes, ceu per colatoria, sanguis expurgaretur, oporteret primum, ut totus in eos ferretur; deinde, ut tenuis deorsum descenderet, crassus superiore loco consisteret, non secus ac in vas vimineum vino infuso aut lacte in qualum conjecto, haud totum transfluit; sed crassius retinetur &cogitur; tenuius pro meatuum amplitudine percolatur: verum aliter res abit, nam Renes non sunt Cavae venae ita subjecti, ut ejusmodi colatoria vasa vino aut lacti; &multo minus ita ut narium ac palati meatus Cerebri excrementis, sed utrimque Cavae venae a lateribus adhaerescunt: neque item fieri potest, ut totus ad eos sanguis feratur, sed tanta solum portio, quantam hae venae recipiunt, quae ad Renes pertingunt; siquidem sanguineum &crassum, quod in venis remanet, impedimento ei esset, quod a tergo confluit, ideoque recurreret potius ad Cavam, atque ita vacuae venae fierent, quae ad Renes tendunt: ridiculum sane est, quod quidam ajunt, nihil esse, cur aliquis admiretur aquosum humorem ad Renes fluere, sanguinem autem deorsum ferri; quia si oleum &aqua simul mixta in terram fundantur, segregantur, &diversa via eunt &fluunt; haec enim a veritate absunt, &commentitia plane sunt.