Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 76
Unproofread scanNot analysed yet
Sexcrementitii nimirum &sanguinei, transsumptio in Renes fiat, Anatomici dissentiunt. Erasistratus, &qui eum secuti sunt, de urinae secretione parum considerate scripserunt, neque suam hac de re sententiam aperte protulerunt; affirmarunt enim urinae sceretionem per Renes fieri; modum vero, vel ignorarunt, vel explicare negligenter omiserunt: verum cum liquido constet, haud ignorasse Erasistratum tractricem facultatem in Renibus inveniri, (nihil enim usquam contra eam asserit) mirum profecto est, cur mentionem ejus facultatis nunquam faciat, eurque ipsius Sectatores tam anxie rationem aliquam probabilem quaeritent, quae modum urinae a Renibus percolandae explicet; attractionem tamen ipsam non desideret. Verum quia non modo ii, qui Erasistrati opinionem probant, sed quamplurimi etiam alii hujus quoque aetatis Medici ac Philosophi admodum varias de urinae secretione sententias tuentur; ut possit quivis eas facile assequi, &simul judieare, libet hoc loco quidnam illi aut vere aut falso asseruerint, eum Galeno per capita excutere.