Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 79
Unproofread scanNot analysed yet
Alimentum, inquit ille, &quaecunque alia similiter moveri Galenus existimat, ab animalis particulis attrahi, aut falso, aut improprie dicitur; neque enim concedi potest, eas vere attrahere, si dum alimentum ad ipsas fertur moveri non conspiciuntur: unde necessario sequitur alimentum ipsum ob propriam tantum ipsius formam, intimamque facultatem, ad membra proficisci: fit autem hoc, quia dum illud ipsum alimentum concoctione formam accipit, acquirit simul facultatem, ut ad hanc illamve particulam vi sua moveatur; cujus rei nullum exemplum accommodatius eo, quod ab elementis sumitur, adduci potest, quae veluti esse a generante consequuntur, ita etiam motionem ad proprium locum adipiscuntur: quod quum ita se habeat, sequitur, ut in ejusmodi motu membra ipsa finis potius, quam efficientis vicem sustineant, &dici oporteat, alimentum ab eis eatenus attrahi, quatenus ab ipsis, tanquam a proprio fine ac scopo, ejus motus propensionem habent, cujus gratia ad ipsa membra aeque properat, ac gravia ad terrae centrum, &catulus ad mammillam: haec est Averrois sententia, tum de attractione alimenti ad membra, tum etiam ferri ad magnetem, &aliarum quarumdam rerum, quas Galenus moveri a tota substantia arbitratur. Verum si quis aequum se Judicem praebeat, non mediocriter mores ingeniumque Averrois admirabitur qui quum certam hujusce rei demonstrationem non habeat, a praestantissimis tamen Philosophis ac Medicis recedere ausit; quamvis enim motus alimenti judicio sensus subjiciatur; tamen quia modus substantiae, vinculumque amicitiae, cujus gratia ad em fermembra nutrimentum, &ferrum ad magne tur exprimi nequit, conjectura consequi poterat, nullam firmam rationem assignari posse, qua persuaderemur, alimentum &ferrum sua potius facultate moveri, quam a membris &magnete attrahi: quare prudentius egisset, si aut Majorum placita secutus esset; aut saltem scripsisset, posse utrique rei motionem hanc acceptam referri, nimirum ut simul ac nutrimentum membra ad se trahunt, illico ipsum non modo eis obsequatur verum etiam sua sponte ad ea moveatur. Sed percurramus nunc breviter absurda, quae ex Averrois opinione consequuntur.