Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 80
Unproofread scanNot analysed yet
Si membra alimentum proprie non attrahunt, aut ejus motus ad ipsa, vel Animae, quae nutrit, nulla erit operatio; vel hujus Animae particeps esse alimentum asserere oportebit: quum autem hoc sit falsum, &a nemine scriptum, illud vero concedi nequeat; oppositum ejus, quod assumitur, verum statui necesse est. Neque inficietur aliquis, attractionem nutritoriae facultatis operationem esse; quoniam eam inanima etiam quaedam, &potissimum magnes, pariter exercent; nam, ut praeteream in praesentia, quae dicere de Mundi Anima Plato, &Stoici de Spiritu ubique diffuso solent; quamvis concedatur pleraque Anima carentia, ob totius substantiae similitudinem aliquid ad se attrahere, non tamen idcirco debet attractionis munus Animae negari; sed concedi nobiliori conditione potius: quanto enim modus ille temperiei, quo particeps Animae membrum fit, ei praestat, cujus beneficio magnes ferrum attrahit, tanto etiam nobilior illius, quam hujus est attractio, idque praecipue quia, ut mox dicam, Anima dum attrahit, vi etiam quadam materias discernit, segregatque, &organo quoque utitur.